Carmen XXIX

Quis hoc potest

Quis hoc potest videre, quis potest pati,
nisi impudicus et vorax et aleo,
Mamurram habere quod Comata Gallia
habebat uncti et ultima Britannia?
Cinaede Romule, haec videbis et feres?
Et ille nunc superbus et superfluens
perambulabit omnium cubilia
ut albulus columbus aut Adoneus?
Cinaede Romule, haec videbis et feres?
es impudicus et vorax et aleo.
Eone nomine, imperator unice,
fuisti in ultima occidentis insula,
ut ista vostra diffututa Mentula
ducenties comesset aut trecenties?
Quid est? Alit sinistra liberalitas.
parum expatravit an parum elluatus est?
Paterna prima lancinata sunt bona;
secunda praeda Pontica; inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus;
nunc Galliae timetur et Britanniae.
Quid hunc malum fovetis? Aut quid hic potest,
nisi uncta devorare patrimonia?
Eone nomine, urbis o potissimei
socer generque, perdidistis omnia?